II. 9Senex bos non lugetur.xvi
Γέρων βοῦς ἀπένθητος δόμοισιν, id est Bos senex vacat luctu domesticorum. Hoc est : senum mors, quod tempestiva videatur, non lugetur ab amicis. Quin et hodie, si quando nuntiatur obitus hominis natu grandis, Nihil acerbum, inquiunt, haud periit in cunabulis ; mortem juvenum complorant ii quoque, ad quos nihil attinet. Talem mortem deprecatur Solon apud Ciceronis libro De senectute. Elogium autem Solonis, cujus meminit Tullius, sic habet :
[Senect., 20, 73] id estΜηδέ μοι ἄκλαυστος θάνατος, μόλοι, ἀλλὰ φίλοισι
Ποιήσαιμι θανὼν ἄλγεα καὶ στοναχάς,
Ennius contra :Ne mi illugubris veniat mors, sed mihi charis
Moerorem potius adferat et gemitus.
Sed uterque recte sensit : Solon vult mori charus ac desiderandus suis, Ennius non putat lugendam mortem, quam consequitur immortalitas. Refertur et hic versus e Menandro :Nemo me lacrimis decoret neque funera fletu
Faxit.
[Flor., IV, 50, 53] id estΠικρόν ἐστι χρῆμα γέρων ἐν οἰκίᾳ μένων,
Molesta res est in domo manens senex.