II. 9. Stupidior Praxillae Adonide. xi

Ἠλιθιώτερος Πραξίλλης Ἀδώνιδος, id est Stultior Praxillae Adonide. In vehementer stupidos. Polemon apud Zenodotum tradit Praxillam fuisse quampiam Sicyoniam poetriam, quae in suis cantionibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos pulcherrimum reliquerit, respondere solem, cucumeres, mala. Quod cum vehementer insulsum videretur, cucumeres et mala cum sole componere, proverbio dici coeptum in homines nullius judicii.

Index Adagiorum