II. 9. Surdior Toronaeo portu. viii

Κωφότερος Τορωναίου λιμένος, id est Surdior Toronaeo portu. Aiunt portum esse quendam Toronae Thraciae civitatis, qui longis et angustis duobus excursibus porrigitur in mare, ita ut in ipso portus secessu nullus fluctuum fragor audiatur. Unde proverbium in eos, qui non audiunt. Quanquam alii Toronem ponunt in Macedonia. Stephanus meminit etiam sinus cognomento Toronaei, a quo proverbium ductum videri possit, nisi quod mare surdum vocatur aut litus surdum magno fragore resonans, ut ob strepitum undarum praeterea nihil exaudire liceat.

Index Adagiorum