Adagiorum Chiliades

Adagium 1802

II. 9Quatuor obolis non aestimo.ii

Τεττάρων ὀβολῶν εἶναι οἴει, id est quatuor obolorum esse puta. Simile illis, quae alibiretulimus : Assis te non facio et Dupondii non facio et Teruncii non facio. Suidas haec quoque refert, sed tacito (qui frequens illi mos) auctoris nomine : Τὴν παρρησίαν τὴν σὴν οἴει τεττάρων εἶναι ὀβολῶν, τὸ λεγόμενον, [Lex., 191] id est Tuam maledicentiam existimato quatuor esse obolorum, quemadmodum dicitur. Et diobolare vocant Latini, quod vilissimum videri volunt.