II. 8. Quam curat testudo muscam. c

Ὅσον μέλει τῇ χελώνῃ μυιῶν, id est Quam curat testudo muscas. Suidas ex auctore nescio quo refert haec verba : Τῷ δὲ Ἀγαμέμνονι τῆς Θερσίτου παρρησίας ἧττον ἔμελεν ἢ χελώνῃ μυιῶν, τὸ τῆς παροιμίας, id est Agamemnon autem minoris faciebat Thersitae maledicentiam, quam testudo muscas, quemadmodum proverbio dicitur. Testudini nihil nocere possunt muscae propter testam, qua munita est. Confine illi, quod alibi memoravimus : Non curat culicem elephantus. Lepidius erit ad res animi detortum. Animus virtute ac philosophia munitus nihil plus timet fortunae incursum quam testudo muscas.

Index Adagiorum