I. 1In acie novaculae.xviii
Nec abhorret a superioribus illud, quod ab Homero sumptum maximisque celebratum auctoribus in adagionem abiit : Ἐπὶ ξυροῦ ἀκμῆς, id est In novaculae cuspide sive acie, pro eo, quod est : in summo discrimine. Sic enim in Iliadis decimo loquitur Nestor :
[Il., X, 173] id estΝῦν γὰρ δὴ πάντεσσιν ἐπὶ ξυροῦ ἵσταται ἀκμῆς
Ἢ μάλα λυγρὸς ὄλεθρον Ἀχαιοῖς ἠὲ βιῶναι,
Sophocles in Antigone :Nunc etenim cunctis sita res in cuspide ferri est,
Vivantne an tristi exitio absumantur Achivi.
[Ant., 996] Sunt etiam Tiresiae vatis verba Creontem admonentis, ut sapiat in tanto constitutus periculo. Rursus in Epigrammatibus :Φρόνει, βεβὼς αὖ νῦν ἐπὶ ξυροῦ τύχης
[Anth. Graec., IX, 475] id estΕὐρώπης Ἀσίης τε δορυσθενέες βασιλῆες,
Ὑμῖν ἀμφοτέροισιν ἐπὶ ξυροῦ ἵσταται ἀκμή,
De Menelao ac Paride singulari certamine decernentibus, uter Helena potiretur. Theocritus in Dioscuris :Europae atque Asiae reges Mavorte potentes,
Nunc vobis utrisque novaclae in acumine est.
[Idyll., 22, 6] id estἈνθρώπων σωτῆρας ἐπὶ ξυροῦ ἤδη ἐόντων,
Sumptum videtur a circulatoribus, qui in cuspide gladiorum ingrediuntur, aut ab iis, qui ferrum manu contrectant, ut admonent in hunc auctorem aedita scholia.Certa salus hominum jam ferri in cuspide stantum.