II. 8. Tragica simia. xcv

Τραγικὸς πίθηκος, id est Tragica simia, proverbiali convicio dicebatur qui fungeretur honoribus opibusque polleret, alioquin indignus. Simiam appellant homuncionem, vix hominem, sed simulachrum hominis magis, tragicam addunt propter fortunae strepitum et personam additam. Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte Aeschinem tragicam simiam appellat, quod cum esset nequissimus, splendidis verbis probum civem ageret. Cujus proverbii meminit Philostratus in Aristide. Divus Hieronymus in epistolis ostendit hoc scomma iaci solere vulgo in Christianos, sed ab impiis ethnicisque, perinde quasi vultu habituque sanctimoniam prae se ferrent, cum essent improbi. Quanquam hic locus in exemplaribus non eodem habetur modo, sicut admonuimus in scholiis nostris, quibus vere divini viri lucubrationes, quo a piis homonibus, sed mediocriter doctis, possent inoffense legi, summis vigiliis emendatas illustravimus. Convenit et in eos, qui barba pallioque philosophos se profitentur, qum caetera cultui non respondeant. Sic enim Plutarchus : Οὔτε γὰρ φιλοσόφους πωγωνοτροφίαι καὶ τριβωνοφορίαι ποιοῦσιν οὔτε Ἰσιακοὺς αἱ λινοστολίαι, id est Neque enim alere barbam aut gestare vile pallium philosophum facit neque lineis vestiri Isiacos, hoc est Isidis sacerdotes.

Index Adagiorum