II. 8Thrasybulo Dionysium dicitis esse similem.xciii
Θρασυβούλῳ Διονύσιόν φατ᾿ εἶναι ὅμοιον, id est Dionysium Thrasybulo similem esse dicitis. Dici solitum, ubi quis ea componit, quae nimio intervallo inter se differunt. Dionysius enim inter pestilentissimos tyrannos commemoratur, Thrasybulus laudatur, quod reipublicae studiosissimus fuerit. Sumptum est e Pluto Aristophanis.