II. 8. Transversum agere. xcii

Transversus agi dicitur qui vi et impetu quodam ab instituto deflectitur. Ita Laberius mimus apud Macrobium libro Saturnalium secundo cursum fortunae transversum vocat. Hunc enim C. Caesaris benignitas invitavit, ut eques Romanus et senex prodiret in scenam. In prologo igitur queritur praeter animi sui sententiam eo Caesaris auctoritate fuisse compulsum.

Necessitas, inquit, cujus cursus transversum impetum 


Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt, 


Quo me detrusit poene extremis sensibus, et caetera.

Ita qui praeceps ira fertur, transversus rapi dicitur. Ductum apparet a navigantibus, qui secundo vento recto cursu feruntur, flatu adverso, transversim aguntur.

Index Adagiorum