II. 8Trium dierum commeatum.xc
Trium dierum commeatus. Cum instare paupertas extrema significatur, translatione ducta a militum commeatu. Est apud Aristophanem cum alias tum in Acharnensibus :
[Ach.] id est :Καί μ᾿ ἠπιτηρεῖν σιτί᾿ ἡμερῶν τριῶν,
Interpres addit antiquitus in bellum ituris edici solere, ut sibi tridui non minus, commeatum pararent. Meminit in Equitibus :Mihique ut reservem commeatum tridui.
[Eq.] id est :Ἐγὼ ποριῶ καὶ τοῦτον ἡμερῶν τριῶν,
Proinde tridui commeatum dicemus minimas facultates, quae vix ad tridui victum sufficiant. Non dissimili figura Terentius in Seipsum excruciante dixit decem dierum familiam.Praebebo et istum, quod sat est in triduum.