I. 2. Ex aspectu nascitur amor. lxxix

Amor ex aspectu

Ἐκ τοῦ εἰσορᾶν γὰρ γίγνεται ἀνθρώποις ἐρᾶν

, id est :

Amor ex videndo nascitur mortalibus.

Senarius proverbialis admonens oculos amorem potissimum conciliare. Non enim amatur incognitum, ex convictu nascitur amor mutuus. Et oculi praecipue sunt ad amandum illices. In his enim peculiaris animi sedes. Et in his aiunt poetae Cupidinem excubantem sua jacula mittere. Maro velut indicavit adagium cum ait :

Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.

Rursum in Georgicis : Uritque vidende / Femina. Item apud Terentium Chaerea visa dumtaxat virgine, quam impotenter coepit ardere. Juvenalis prodigii loco refert de caeco amante :

Qui nunquam visae flagrabat amore puellae.

Legimus, philosophos quosdam, et inter hos Democritum, sibimet oculos ademisse, tanquam omnium malarum cupiditatum auctores. Quapropter piorum hominum est meminisse, haudquaquam esse tutum videre, quod non licet concupiscere. Proverbii meminit Diogenianus.

Index Adagiorum