II. 8. Tragulam injicere. lxxxviii

Plautus in Epidico : Tragulam in te injicere adornant, id est dolum aliquem in te struunt. Et ibidem : Nescio quam fabricam facit. Sic autem habet versus tetrameter, trochaicus :

Tragulam in te injicere adornat, nescio quam fabricam facit.

Utraque figura proverbialis videtur. Idem in Casina :

Ego pol istam jam aliquorsum tragulam decidero.

Rursus in Pseudolo :

At volui injicere tragulam in nostrum senem.

Huic simillimum quod dixit in Mostellaria : Pilum injecisti mihi. Pilum enim hastae genus est.

Index Adagiorum