II. 8. Foedum est, et mansisse diu, vacuumque redisse. lxxxvii

Versus hic Homericus ex secundo Iliados libro non dubium quin annumerandus sit inter eos, quos Macrobius scribit in proverbium abiisse :

Αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν κενεόν τε νέεσθαι,

id est

Turpe est et mansisse diu vacuumque redisse.

Conveniet, ubi quis longam de se concitavit expectationem, cui postea non respondeat, veluti si quis studii causa diu peregrinatus domum redeat nihilo doctior aut si negotiator post diutinam absentiam revertatur nihilo ditior aut si quis admodum longaevus nihil praeclari gesserit in vita, quo se vixisse testaretur. M. Tullius proverbii vice usurpavit Epistolarum ad Atticum libro sexto, epistola cui initium Nunc quidem profecto.

Index Adagiorum