II. 8. Valere pancratice. lxxxvi

Plautus in Bacchidibus valere pancratice dixit pro eo, quod est firma esse valetudine ; nam in pancratistis robur corporis potissimum spectabatur. Pro eodem dixit valere athletice, valere pugilice, valere basilice. Terentius item  : Pugilem esse aiunt, de puella robustiore, et habitiore. Graeci βασιλικῶς pro magnifice proverbiali figura dicunt, neque is sermo vulgo non tritus est etiam hodiernis temporibus.

Index Adagiorum