I. 2.Ex uno omnia specta.lxxviii
Ἐξ ἑνὸς τὰ πάνθ᾿ ὅρα, id est Ex uno omnia specta. Vergilius item :
[Aen., II, 65] Admonet adagium ex unius eventus experimento, reliquorum similium coniecturam oportere facere. Refertur a Suida. [Lex., 1630] Tametsi is ostendit in eos dictum, qui perperam ex uno quopiam aestimant omnia. Legit enim non ὅρα, sed ὁρᾷ. Veluti si quis unum Gallum expertus perfidum judicaret omneis esse tales.Et crimine ab uno/ Disce omneis.