II. 8. Votum munificum. lxxiv

Εὐχὴ μεγαλόδωρος, id est Votum munificum. Ubi quis animo spes regias concipit jamque voto dives est. Μεγαλόδωρος Graecis dicitur qui magna donat. Nihil autem voto hominis liberalius ; largitur enim cuilibet, quantumcumque petit. Meminit hujus Lucianus in Haeresibus.

Promissis dives quilibet esse potest,

ait Ovidius ; sed multo facilius est votis esse liberalem ac divitem.

Index Adagiorum