II. 8. Vulcanium vinculum. lxxii

Ἡφαίστειος δεσμός, id est Vulcanium vinculum. Ubi quis nodis inextricabilibus esset illigatus, Vulcaniis vinculis teneri dicebatur, sumpta denominatione ab adamantinis illis vinculis, quibus apud Homerum Vulcanus Venerem et Martem sic irretivit, ut quo magis se conarentur explicare, hoc magis involverentur. Homerus Odysseae octavo :

Βῆ ῥ᾿ ἴμεν ἐς χαλκεῶνα, κακὰ φρεσὶ βυσσοδομεύων·

Ἐν δ᾿ ἔθετ᾿ ἀκμοθέτῳ μέγαν ἄκμονα, κόπτε δὲ δεσμοὺς

Ἀρρήκτους ἀλύτους, ὄφρ᾿ ἔμπεδον αὖθι μένοιεν.

Αὐτὰρ ἐπεὶ δὴ τεῦξε δόλον κεχολωμέμος Ἄρει,

Βῆ ῥ᾿ ἴμεν ἐς θάλαμον, ὅθι οἱ φἰλα δέμνι᾿ ἔκειτο·

Ἀμφὶ δ᾿ ἂρ ἑρμῖσιν χέε δέσματα κύκλῳ ἁπάντῃ,

Πολλὰ δὲ καὶ καθύπερθε μελαθρόφιν ἐξεκέχυντο,

Ἠΰτ᾿ ἀράχνια λεπτά·τὰ οὔ κέ τις οὐδὲ ἴδοιτο,

Οὐδὲ θεῶν μακάρων. Id est

Ille domum petiit, qua stat ferraria fornax,

Secum immo interea penitus mala pectore volvens.

Ac trunco imposita praegrandi incude secabat

Vincula nulli vel rumpenda vel effugienda,

In quibus impliciti simul astrictique manerent.

At postquam insidias Marti indignatus et artes

Absolvisset, adit conclave, ubi dulce cubile

Stabat, et hinc illinc fallacia vincula fulcris

Obligat et summo suspendit plurima tecto,

Mire tenuia, sic telas ut araneolorum,

Sic uti nec possint oculis deprendier ullis,

Non vel divorum.

Adagium refertur a Suida.

Index Adagiorum