Ἀμελὴς γωνία, id est Ameles angulus, id est Neglectus angulus, dicebatur qui supinus et oscitabundus desideret nihil bonarum rerum tentans. Aiunt in Libya locum esse, qui Ἀμελὴς γωνία, hoc est Securus angulus, vulgo dictus sit, ob id fortasse, quod neglectus et incultus jaceret. Comperio scriptum et Ἀμελοῦς γωνία, id est Negligentis angulus. Recensent Zenodotus et Hesychius.