I. 2. Ex ipso bove lora sumere. lxxvii

Lorum ex ipso bove sumere Ἐκ τοῦ βοὸς τοὺς ἱμάντας λαμβάνειν, id est Ex ipso bove lora sumere, dicuntur qui, quo laedant quempiam, id ab ipso quem laedunt accipiunt. Veluti si quis versibus incesseret eum, a quo carminis componendi rationem didicisset, aut tyrannus pecuniam extorqueat a civibus, qua satellitium ad opprimendam civitatem alat, aut si quis rhetorices praesidiis rhetoricem oppugnaret. Metaphora sumpta ab agricolis, qui lora caedunt e boum tergoribus, quibus boves vinciunt. Plutarchus in commentario, cui titulus, Ὅτι οὐκ ἔστι ζῆν ἡδέως : Τί ἂν λέγοι τις ; ἀρκεῖ γὰρ ἡ φύσις τῆς σαρκὸς ὕλην ἔχουσα νόσων ἐν ἑαυτῇ καὶ τοῦτο δὴ τὸ παιζόμενον ἐκ τοῦ βοὸς τοὺς ἱμάντας λαμβάνουσα τὰς ἀλγηδόνας ἐκ τοῦ σώματος, id est Quid igitur dixerit quispiam ? Satis est ipsa corporis natura, morborum materiam in se continens, ac juxta quia joco dici solet, tanquam ex ipso bone lora sumens, ita ex ipso corpore dolores.

Index Adagiorum