Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1767

II. 8Viri senis astaphis calvaria.lxvii

Ἀνδρὸς γέροντος ἀσταφὶς τὸ κρανίον, id est

Viri senis velut vua passa cranium.

Admonet adagium invalidum et flaccidum esse senile corpus exhausto succo carnibusque adesis. Lucianus in Tyranno de senibus : Ἐπεὶ ἀσταφίδες γε πάντες ἤδη εἰσί, [Tyr.] id est Quandoquidem jam omneis vuae passae sunt. Rugosae enim et flaccidae sunt vuae passae propter succum sole decoctum. Unde veteres et vuas passas vocabant senes passos ob rugositatem. Lucilius citante Nonio :

Rugosi passique senes eadem omnia quaerunt.

[Comp. Doc., *, p. * M]