II. 8. Ut fici oculis incumbunt. lxv

Ὥσπερ τὰ σῦκ᾿ ἐπὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἔφυ, id est Quemadmodum fici oculis innati. De iis dicebatur qui pertinaciter urgerent premerentque negotium aliquod, sumpta similitudine a ficis, hoc est vitio, quod oculis adnascitur nec facile potest avelli oculo incolumi. Aristophanes in Ranis :

Ὥσπερ τὰ σῦκ᾿ ἐπὶ τοῖσιν ὀφθαλμοῖς ἔφυ,

id est

Ut ficus oculis imminens, sic ille erat.

Accommodabitur haudquaquam inepte et in hos, qui cum graves sint et intolerabiles, tamen avelli non queunt nisi magno malo. Quod genus utinam nulli essent aut unquam existerent principes et principum optimates, qui cum avaritia sint inexplebiles, libidine corruptissimi, crudelitate perniciosissimi, tyrannide immanes, verissimi reipublicae hostes ac praedones, in publicam perniciem non solum armis et opibus instructi, verumetiam novis artibus, quas nec Dionysius unquam nec Phalaris reperit, tamen sic adhaerent, sic imminent, sic affixi sunt populo, ut nec ferri possint nec avelli. Usqueadeo nullus est senatus, nullus magistratus, nulla religio, nulla reipublicae pars, in quam actis radicibus illi non penetrarint ceu pestis per omneis corporis venas sparsa. Siquidem animadverterunt hoc homines tantum ad nocendum oculati cordatique, unam hanc ancoram superesse publicae incolumitatis, si civium et civitatum honesta concordia tyrannis potentium coerceatur ; hanc igitur in primis dirimere cura est. Sentiunt in pace minimum sibi licere, cum res legibus et consiliis agitur, non dolis aut armis ; proinde modis omnibus id agunt, ne populus publica pace gaudeat. Perspiciunt praecipuam reipublicae felicitatem in hoc sitam, si principem habeat integrum, cordatum, vigilantem, hoc est vere principem ; itaque miro studio curant tutores, ne unquam vir sit princeps. Adnituntur optimates ii, qui publicis malis saginantur, ut voluptatibus sit quam effemninatissimus, ne quid eorum sciat, quae maxime decet scire principem. Exuruntur vici, vastantur agri, diripiuntur templa, trucidantur immeriti cives, sacra prophanaque miscentur, dum princeps interim otiosus ludit aleam, dum saltitat, dum oblectat se morionibus, dum venatur, dum amat, dum potat. O Brutorum genus jam olim extinctum ! O fulmen Jovis aut caecum aut obtusum ! Neque dubium est, quin isti principum corruptores poenas deo daturi sint, sed sero nobis. Interim ferendi sunt, ne tyrannidem excipiat anarchia, malum poene perniciosius. Quod complurium rerum publicarum experimentis comprobatum est et nuper etiam agricolarum per Germaniam exortus tumulus nos docuit aliquanto tolerabiliorem esse principum inhumanitatem quam ἀναρχίαν omnia confundentem. Siquidem fulmina terrent quidem omneis, at non ita multos feriunt ; caeterum mare inundans nulli parcit, nihil non miscens ac volvens. At quod optimates impii sunt reipublicae, id fortasse sunt ecclesiae nonnulli ex his ordinibus, quos vulgus mendicantes vocant. Pios non accuso nec ordinem incesso, malos noto ; quae ubique maxima turba est. Hi sic sese per omne reipublicae corpus sparserunt, ut nihil usquam agatur sine illis. Regnant in contionibus, quod peculiare munus episcoporum. Tyrannidem occuparunt in scholis, quod huic proximum munus. Per hos ministrantur ecclesiastica sacramenta, per hos sacerdotes sumus. Hi plus quam censoria severitate pronuntiant de fidei professione : Hic Christianus est, hic semichristianus, hic haereticus ; hic sesquihaereticus. In horum sinus populus effundit occultos vitae actus et secretissimas animi cogitationes. Nec his contenti sunt : Nulla panguntur principum foedera, in quibus hi non agant parteis ; sine his nullum contrahitur matrimonium ; in theatricis certaminibus, in publicis sortibus agonothetas agunt, adeo nihil pudet ; denique nec mori licet absque istis. Nulla est aula principum, in quam non irrepserint. Si quod impudens facinus destinarunt principes, per hos exequuntur. Si quid moliuntur Romani pontifices, quod paulo sit alienius ab apostolica illa et prica sanctimonia, horum potissimum utuntur ministerio. Veluti si quod bellum, si quis tumultus, si qua exactio, si qua condonatio parum prudens, in hisce fabulis isti primas agunt. Interim simplici popello specie sanctitatis imponitur. Sacerdotes ad hos collati sacerdotes non sunt, episcopi horum fiducia in utramvis aurem dormiunt : plebs destituta pro unicis pastoribus gemino luporum genere discerpitur, dum et praesules exercent tyrannidem nec hi tamen pastores sunt, sed alia ratione praedones. Rursus admoneo nec pios a me notari nec ordinem ; nam qui inter eos sunt incorruptissimi, solent eadem, quae deploro, deplorare. Atque apibus licet suos fucos ut aculeo carentes quamvis furaces aliquando depellere : hos fucos omnibus crabronibus aculeatiores nec reges nec summi pontifices queant a republica profligare nisi magna Christianae religionis ruina, adeo suas factiones communierunt, adeo totum orbem arcibus ac populis suis occuparunt et in dies novos struunt nidos, hoc nimirum praetextu, quod superiorum monasteriorum religio, cujus commendatione primum exorta sunt, perierit, quasi vero et horum non paulo post sit peritura sinceritas, si qua modo sinceritas. Ita fit, ut orbis impiis et otiosis monahorum gregibus oneretur et principes fraudentur populo et episcopi grege et populus pastore, Christianae religionis puritas ac libertas paulatim ad Judaicas ceremonias delabatur. Et quemadmodum difficile dictu sit, utrum gravior sit reipublicae malorum principum inter se concordia an dissidium, quod sive belligerantur, magno populi malo id faciant, sive conciliantur, in publicum exitium conspirent, ita nescias, utrum magis sit optandum, immo quo melius dicam, utrum magis detestandum, istorumne inter ipsos consensus an seditio, quod utraque res publico fiat malo. Opinor autem ficos hic dici rigidum tumorem innascentem genis oculorum ; ea res, cum molestissima sit, tamen non sine periculo tollitur, quod oculo immineat, parti vexationis et tractatus impatientissimae. Adagii mentionem facit Suidas.

Index Adagiorum