Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1759

II. 8Emunctae naris. Muccosis naribus.lix

Emunctae naris dicitur acri exactoque judicio quasi purgatis naribus muccoque emunctis. Horatius de Lucilio :

Emunctae naris, durus componere versus.

[Serm., I, 4, 8] Contra obesae naris dicuntur stupidiores. Idem in Odis :

Nec firmo juveni neque naris obesae.

[Epod., 12, 3] Lucianus in Alexandro pseudomante : Τοῖς δὲ ἰδιώταις καὶ κορύζης μεστοῖς τὴν ῥῖνα τεράστιον, [Pseud.] id est Indoctis autem et quibus nares oppletae mucco prodigiosum. Idem in Philopseude : Ἐμοί γε, ἦν δ᾿ ἐγώ, εἰ μὴ πάνυ τὴν ῥῖνα κορύζης μεστὸς εἴην, [Philops.] id est Mihi sane, inquam, nisi plane nare sim oppleta mucco. Huc allusit Plato libro De republica primo, ubi Thrasymachus Socrati stuporem objiciens optat illi nutricem, quae muccum e naribus exprimat : Ὅτι σε, ἔφη, κορυζῶντα περιορᾷ καὶ οὐκ ἀπομύττει δεόμενον αὐτῆς, [Rep.] id est Quoniam, inquit, te muccosum negligit nec emungit, cum ea tibi sit opus.