II. 8. In quimque judicum genibus situm est. lviii

Ἐν πέντε κριτῶν γούνασι κεῖται, id est In quimque situm genibus judicum, id est  : In alieno arbitrio res est posita. Nam antiquitus quimque judicibus datum erat negotium, ut de comicorum fabulis pronuntiarent, ut testis est apud Zenodotum Epicharmus. Quanquam et apud Platonem quimque judicum fit mentio cum alias tum in libro De legibus undecimo : Ἐν πέντε δὲ τῶν νομοφυλάκων τοῖς νεωτάτοις εἶναι τὴν κρίσιν, id est Ut judicium sit penes quimque natu minimos ex nomophylacibus. Allusum est ad illud Homero frequens : Καὶ ταῦτα θεῶν ἐν γούνασι κεῖται, id est In genibus sunt haec sita divum, cum significamus non esse nostrae facultatis praestare rei exitum, verum hunc superis et fortunae in manu esse. Pindarus in Olympiis :

Νῦν δ᾿ ἔλπομαι μέν, ἐν θεῷ γε μὰν τέλος,

id est

Nunc spes quidem mihi, at in deo situs exitus.

Index Adagiorum