Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1751

II. 8Tanquam in Phiditiis.li

Ὥσπερ ἐν φειδιτίοις, id est velut in phiditiis. Ubi quid parcius nimiumque frugaliter actum significabimus. Lacedaemonii publica loca habebant, in quibus cibum caperent. In his accipiebant hospites ac legatos suos, sed apparatu perparco. Unde et Graeca vox ducta videtur a φείδεσθαι, id est parcendo. Quanquam sunt qui malunt φιδίτια dicta quasi φιλίτια, quod ejusmodi conviviis coiretur sodalitas. Utramque vocis etymologiam recenset Plutarchus in vita Lycurgi. In priore abjicitur ε e diphtongo, in posteriore λ vertitur in δ. Addit autem tertiam etymologiam, phiditia dicta quasi ἐδίτια, a sumendo cibo, quae Graeci, praesertim Athenienses, vocant συσσίτια, Cretenses ἄνδρια, quemadmodum ibidem indicat Plutarchus. Hoc genus conviviorum Lycurgus instituit ad excludendum luxum ac temulentiam. M. Tullius meminit phiditiorum libro Tusculanarum quaestionum quinto : Quid ? inquit, victum Lacedaemoniorum in phiditiis nonne videmus ? Ubi cum tyrannus coenavisset Dionysius, negavit se jure illo nigro, quod coenae caput erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat Minime mirum, inquit, condimenta enim defuerunt. Quae tandem ? inquit ille. Labor in venatu, sudor, cursus ab Eurota, fames, sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur. [Tusc.] Quanquam haec fabula secus narratur apud Plutarchum in coronide, quam adjectam videmus Apophthegmatis Laconicis de Lycurgi institutis. Erant apud Lacedamonios et aliae conviviorum species, quorum unum erat κοπίς, quod certis ciborum generibus instruebatur, alterum ἄϊκλον aliquanto splendidius. Omnium frugalissimum erat quod agebatur in phiditiis. Multa super his Athenaeus libro quarto, si cui libebit cognoscere. Accommodari poterit et ad orationem, ut si quis neget se contentum simplici sermone, velut in Laconicis phiditiis accipiatur, sed desiderare splendoris aliquid et quod appetentiam irritet illecebra.