II. 8. Eodem in ludo docti. l

Eodem in ludo docti dicebantur similibus vitiis laborantes et improbitate pares. Hoc dictum adeo vulgo manet, ut nihil sit tritius. Terentius in Hecyra :

In eodem omneis mihi videntur ludo doctae ad malitiam.

Solent enim ferme, qui communibus usi sunt praeceptoribus, ingenio moribusque convenire. Quod autem Terentius dixit in mulieres, omneis inter ipsas similibus esse moribus, idem Graecus attestatur senarius :

Γυνὴ γυναικὸς πώποτ᾿ οὐδὲν διαφέρει,

id est

A femina nil femina unquam discrepat.

Innuit autem proverbium nullam inveniri bonam mulierem.

Index Adagiorum