II. 8. Ephesiae literae. xlix

Ἐφέσια γράμματα, id est Ephesiae literae. Dictum videtur de eis, qui mira felicitate tanquam divina virgula quicquid optarent assequerentur. Aiunt enim Ephesiis notulas quasdam et voces magicas fuisse, quibus utentes in omni negotio victores evaderent. Auctor Diogenianus. Eustathius in Odysseae Φ tradit his literis usum Croesum in rogo. Fuisse autem verba quaedam obscura, aenigmatibus simillima, neutiquam cohaerentia, descripta in pedibus, zona et corona Dianae. Suidas addit hujusmodi fabulam : In Olympiis Milesium quempiam cum Ephesio palaestra commissum nihil potuisse in conflictu, quod is Ephesius in talo Ephesias haberet literas. Quod simul ac animadversum esset, ademptis literis Ephesium, qui jam triginta defatigarat, succubuisse. Hesychius indicat fuisse priscas quasdam voces pro sacris habitas, quibus impostores deinde multas addiderint. Priscas putat has fuisse : ἄσκι, quod interpretatur tenebras, κατάσκι lumen, αἴξ ipse, δαμναμενεύς sol, αἴσιον verum. Meminit harum et Anaxilas apud Athenaeum libro duodecimo ; commemoratis enim philosophi cujusdam deliciis ait :

Καὶ πρὸς τούτοις

Ἐν σκυταρίοις ῥαπτοῖσι φορῶν

Ἐφεσήϊα γράμματα καλά,

id est Ad haec In consutilibus pelliculis gestans Ephesias literas pulchras. Nec desunt hodie qui hujusmodi confictis vocibus imponant stultis. Illud satis apparet librariorum incuria commissum, quod cum Hesychius inter magicas voces recenseat τετράξ, non meminit tamen interpretans singulas.

Index Adagiorum