II. 8. Jecit Achilles duas tesseras et quatuor. xlvi

Βέβληκ᾿ Ἀχιλλεὺς δύο κύβω καὶ τέσσαρα, id est

Duas Achilles quatuorque tesseras / Jecit.

Hunc versum Suidas ex Euripide citat. Quid autem sibi velit adagium, nullus explicat, nisi quod conjectare licet dictum fuisse de eis, qui in omni re vincerent, propterea quod is tesserarum jactus felix esset. Interpres Aristophanis in Ranis Aristarchum citat, qui scripserit hunc senarium Euripidis nomine circumferri solitum, sed falso, cum sit ἀδέσποτος. Apud Aristophanem usurpat Bacchus in Aeschylum, victorem Euripidis, unde apparet in faustis acclamationibus hujus esse usum proverbii.

Index Adagiorum