II. 8. Antiquior quam Chaos et Saturnia tempora. xl

Χάους ἀρχαιότερος, id est Antiquior quam Chaos. De re nimium prisca et obsoleta. Ibycus : Ποτᾶται δ᾿ ἐν ἀλλοτρίῳ χάει, id est Volat in alieno chao. Ac rursum : Ὁ δὲ φλυαρεῖ καὶ μάτην ἡμῶν λῆρον καταχεῖ τοῦ χάους ἀρχαιότερον καὶ Κρονίων ἀπόζοντα, id est Hic autem nugatur ac temere nugas in nos infundit antiquiores quam chaos ac Saturni tempora redolentes. Alludit adagium ad chaos ad quod poetae deorum ac rerum omnium originem referunt. Ovidius opificium mundi hinc auspicatur quemadmodum et Hebraei.

Index Adagiorum