II. 8. Phoci convivium. xxxix

Φώκου ἔρανος, id est Phoci praemium sive convivium. Dictitari suetum, ubi quis suo malo convivas acciperet. Tametsi nihil vetat, quominus longius etiam traducatur, nempe ad quosvis, qui laeduntur ab iis, de quibus benemeriti fuerint. Aiunt Phoco cuipiam filiam fuisse jam nuptiis maturam. Is procos (nam erant complures) convocare solitus praemia statuebat et conditionibus subinde novis propositis nuptias prorogabat. Quamobrem indignati juvenes Phocum in convivio trucidarunt. Auctor Zenodotus. Etiamsi Plutarchus in Amatoriis narrationibus fabulam hanc diverse narrat. Eustathius in primum Odysseae treis conviviorum species facit, εἰλαπίνην, quod ad splendorem ac magnificentiam sit apparatum, γάμον, quod ipsum etiam sumptuosius esse consuevit, ἔρανον, ad quod plurimi conveniunt, sed suo quisque cibo sumptuque. Ea convivandi ratio praecipue probatur Hesiodo, propterea quod, cum plurimum habeat jucunditatis, minimum habet sumptus. Nam temperantius et aeditur et bibitur, ubi quisque de suo aedit ac bibit. Hesiodi carmen est hujusmodi :

Ἂν κοινοῦ πλείστη τε χάρις δαπάνη τ᾿ ὀλιγίστη.

Porro qui splendidiores affectarent videri, ei etiam ἔρανον tum de suo tum lautius exhibebant. Homerus has treis conviviorum formas simul complectitur  :

Τίπτε δέ σε χρεώ;

Εἰλαπίν᾿ ἠὲ γάμος; ἐπεὶ οὐκ ἔρανος τάδε γ᾿ ἐστίν.

Index Adagiorum