II. 8. Somnus absit ab oculis. xxxviii

Ὕπνος δ᾿ ἀπέστω γλυκύθυμος ὀμμάτων, id est

Oculis abesto leniens animum sopor.

Ubi quis rem aggreditur, quae summam diligentiam curamque desideret, quod genus, si quis philosophiae capessat studium. Sumptus est autem hic senarius ex Aristophanis Nebulis apud quem dicitur sub persona Socratis adhortantis Strepsiadem, ut philosophiae daturus operam omnia tum faciat tum patiatur.

Index Adagiorum