II. 8. Calvum vellis. xxxvii

Φαλακρὸν τίλλεις, id est Calvum vellis. Ubi quis inanem operam sumit aut ubi quis auferre conatur quo vacat is, a quo petitur, veluti si quis a paupere conetur extundere pecuniam, ab indocto literaturam. Simillimum est illi Plautino : Aquam e pumice postulas, rursum illi : Nudo vestimenta detrahere. Quin hodie quoque vulgus, ubi significat nihil esse quod adimatur, volam manus ostendens jubet inde velli quippiam, quod ea corporis pars nemini non sit calva.

Index Adagiorum