Adagiorum Chiliades

Adagium 173

I. 2Mustelam habes.lxxiii

Γαλῆν ἔχεις, id est Mustelam habes. In eum quadrat, cui omnia sunt inauspicata, tanquam fatis, ac diis iratis, ut aiunt. Olim creditum est, hoc animal inauspicatum, infaustumque esse iis, qui haberent, domique alerent, ut non admodum dissideat, ab illis : Equum habet Sejanum et Aurum habet Tolosanum. Unde nunc etiam apud quasdam gentes, nominatim apud Britannos, infelix omen habetur, si cum paratur venatio aliquis mustelam nominet, cujus etiam occursus vulgo nunc habetur inauspicatus. Adagium refertur a Diogeniano. [Paroem., 3, 84]