II. 8. Generosus es ex crumena. xxvii

Γενναῖος εἶ ἐκ βαλαντίου, id est Generosus es ex crumena. In eum jaciebatur, qui propter opulentiam generosus haberi voluisset, alioquin obscurus et humilis. Pariunt enim nobilitatem et opes, non antiquae solum juxta Aristotelem, verum etiam undecumque et quandocumque partae. Solet autem hoc genus ferocius insolescere quam qui majorum imaginibus clari sunt.

Index Adagiorum