II. 8. Magis sibi placet quam Peleus in machaera. xxvi

Μέγα φρονεῖ μᾶλλον ἢ Πηλεὺς ἐπὶ τῇ μαχαίρᾳ, id est Magis sibi placet quam Peleus sua machaera. In eum competit qui praeter modum re quapiam insolens est ac tumet. Aiunt autem hunc gladium a Vulcano fabrefactum a deis dono datum fuisse Peleo, virtutis illius ac prudentiae symbolum. Quo quidem ille utens et in praeliis et venatibus consequebatur quicquid optabat. Zenodotus ait hujus mentionem factam et apud Anacreontem et apud Pindarum.

Index Adagiorum