Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 1721

II. 8Chironium vulnus.xxi

Χειρώνειον ἕλκος, id est Chironium vulnus, immedicabile malum appellabant. Chiron in bello adversus Centauros ictus ab Hercule vulnus immedicabile accepit in pede, unde et periit. Hinc natam paroemiam auctor Zenodotus. [Coll.] Vergilius autem noster (nam huic carmen inscribitur) Chironiam manum medicam vocat :

Vivit pectore sub dolente vulnus,

Quod Chironia nec manus levaret.

[Aen.] Ab hoc Chirone Centauro fertur educatus Achilles. Unde Plato comicus Damonem, qui sub obtentu tradendae musices putabatur Periclem instituisse ad tyrannidem, taxat his versibus :

Πρῶτον μὲν οὖν μοι λέξον, ἀντιβολῶ σὺ γάρ,

Ὥς φασιν, ὁ Χείρων ἐξέθρεψας Περικλέα,

[Frag.] id est Primum quidem illud obsecro dicas mihi :

Tu quippe Chiron educasse diceris ⁄ Periclem.

Quem locum ita reddidit Lapus : Tu enim, ut aiunt, pessime Periclem educasti. Quin et in aeditione Aldina geminum vicium est : Primum enim versus perperam distinctus est, deinde ut pro ὦ Χείρων, legamus ὁ Χείρων, id est tu ille Chiron, metri cogit ratio. Per tropum siquidem appellat Damonem Chironem, quod id fuerit Pericli, quod Chiron fuit Achilli, quem docuit quidem fidibus canere, sed ad Centauricam ferociam eduxit. Hoc, licet alienore loco, visum est studiosis indicare, ne quis imprudens ad eum impingat lapidem.