II. 8. Qui modus equitum ?. xx

Τίς τρόπος ἵππων; id est Qui modus equorum ? Ubi quis novam ac peregrinam induceret consuetudinem, veluti si quis Italus Gallicis vestibus uteretur. Dictum videtur de hospitibus novo quadrigarum genere invectis. Metagenes in Thuriopersis apud Suidam :

Τίς τρόπος ἵππων ; ὡς δ᾿ ὀρχοῦνται τὸν βαρβαρικὸν τρόπον οὗτοι,

id est Quis equorum modus ? Ut autem saltant hi more barbarico. Confinitatem habet cum illo, quod paulo superius recensuimus : Ἄλλο γένος κώπης, id est Aliud genus remi.

Index Adagiorum