I. 2. Feli crocoton. lxxii

Γαλῇ κροκωτόν, id est Feli crocoton, subaudiendum das aut addis. Dici solitum, quoties honos additur indignis, et quos haudquaquam decet. Aut cum datur quippiam iis, qui munere non norunt uti, veluti si quis a musis alienissimo bellissimum donaret librum. Crocoton vestis genus est rotundae, ac fimbriatae, qua divites utebantur matronae. Apud Nonium in dictione richa, refertur inter vestes delicatas et crocoton. Sic enim arbitror legendum, mollicinam, crocotam, chirodotam, richam. Hercules κροκωτοφόρος Ac teste Plutarcho, quidam Herculem pingebant κροκωτοφόρον, Omphalae servientem. Sumptum adagium ab apologo Stratidis, quem alio loco narravimus. Porro vox haec γαλῆ, felemne significet, an mustelam, an quem vulgo catum appellant, quoniam inter eruditos controversum esse video, relinquo aliis judicandum.

Index Adagiorum