II. 8. Res Cannacae. xix

Τὰ Καννάκου, id est Res aut mala Cannacae. Bifariam hac utebantur paroemia, vel de rebus ob vetustatem admirandis vel de lamentis et complorationibus miseris ac lacrimosis. Cannacas quispiam Phrygum rex, quemadmodum narrat Hermogenes in Phrygiis, qui cum praevidisset eventurum diluvium, convocatis omnibus ad templa deorum multis lacrimis supplicabat diis, ut id malum averterent. Unde Herodes jambographus inquit : Ἵνα τὰ Καννάκου κλαύσω, id est Ut Cannacae more plorem. Haec referuntur a Zenodoto. Plinius libro tricesimo sexto Cannacum inter statuarios nobiles recenset. Stephanus in dictione Iconium meminit adagii, nisi quod Annacum appellat, non Cannacum aut Cannacam, et de fabula nonnihil evariat. Ait enim Annacum quendam vixisse super annos trecentos. Itaque undique consulta oracula, quousque victurus esset. Responsum autem mortuo Annaco peritura universa ; quo defuncto successisse diluvium Deucalionis. Caeterum audito responso magnopere luxisse Phryges, atque hinc de gravi luctu ortum proverbium Ἐπὶ Ἀννακοῦ κλαύσειν.

Index Adagiorum