II. 8. Simul et da et accipe. viii

Ἅμα δίδου καὶ λάμβανε, id est Simul da et accipe. Ubi res est cum homine parum certa fide, cui non sit tutum quicquam credere, nisi statim receperis quod fueris stipulatus. Torquebitur ad eum, qui non collocat officium aut munus suum nisi jam certus de mutuo nec spem emit precio, quemadmodum ait leno Terentianus. Aristoteles hanc paroemiam venustius extulit libro Moralium Nicomacheorum octavo taxans amicos, quos mutua conciliat utilitas et perinde ut in forensibus commerciis non dant beneficium, sed vendunt : Ἡ μὲν πάμπαν ἀγοραία ἐκ χειρὸς εἰς χεῖρα, ἡ δὲ ἐλευθεριωτέρα εἰς χρόνον, id est Altera quidem omnino sordida et cauponaria compensatio de manu in manum, altera magis ingenua ad tempus. Allusit philosophus ad comicum illud, quod citatur ab interprete Pindari :

Φοῖνιξ γὰρ εὐθὺς γίγνομαι·

Τῇ μὲν δίδωμι χειρί, τῇ δὲ λαμβάνω,

id est

Phoenix enim fio ilico ;

Quippe altera manu do et accipio altera.

Phoenices notantur nimio cauponandi studio. Unde et Pindaro dictum in Pythiis, hymno II : Τὸ δὲ μὲν κατὰ Φοίνισσαν ἐμπολὰν μέλος. Phoenicum commutationem appellat, cum datur aliquid et vicissim accipitur. Porro negotiatorum genus nihil habet sacrum praeter unum pecuniae lucrum, cui se totos ceu deo consecrarunt : Hoc pietatem, hoc amicitiam, hoc honestum, hoc famam, hoc divina pariter et humana omnia metiuntur ; reliqua nugae.

Index Adagiorum