II. 8. Etiam si lupi meminisses. vi

Εἰ καὶ λύκου ἐμνήσθης, id est Etiam si lupi mentionem fecisses, subaudiendum intervenisset. Quoties praeter expectationem intervenit is, de quo fuerat mentio ; cognatum ei, quod alibi recensuimus : Lupus in fabula. Id frequenter accidit in comoediis ac tragoediis arte curaque scriptoris, ut de quo fiunt verba mox interveniat. Accommodari poterit ad rem, veluti si apud auctorem protinus vel casu occurrat id, de quo vertebatur sermo. Adagium refert Zenodotus. Plato in Phaedro : Λέγεται γοῦν, ὦ Φαῖδρε, δίκαιον εἶναι καὶ τὸ τοῦ λύκου εἰπεῖν, id est Aiunt igitur, o Phaedre, iustum esse etiam quod de lupo dicitur narrare.

Index Adagiorum