II. 8. Hyperi vertigo. ii

Ὑπέρου περιτροπή, id est Pistilli circumvolutio. Ubi quis semper idem agitat neque quicquam tamen explicat. Plato, comicus opinor, in Adonide apud Zenodotum  :

Εἶτα οὐχ ὑπέρου μοι περιτροπὴ γενήσεται,

id est

Dehinc mihi vertigo pistilli haud erit.

Plutarchus Adversus Stoicos, significans illorum rationes eodem revolvi : Πολὺς οὖν ὁ Διὸς Κόρινθος ἐπὶ τὸν λόγον αὐτῶν ἀφιᾶται. Τὴν γὰρ ὑπέρου περιτροπήν, ἵνα μὴ σκώπτειν δοκῇς, ἔασον, id est Multus igitur Jovis Corinthus ad rationem illorum admittitur. Nam pistilli circumvolutionem, ne ridere videaris, omitte. Unde videtur solere dici, cum eadem saepius iterantur non sine taedio. Dialectici peti principium aiunt, quoties eodem revolvitur argumentatio. Hesychius interpretatur de his, qui semper eadem agunt neque quicquam interim proficiunt. Huic ita finitimum est, ut idem videri possit, quod Plato recenset in Theaeteto : Ἡ μὲν σκυτάλης ἢ ὑπέρου ἢ ὅτου δὴ λέγεται περοτροπή, id est Scytalae quidem aut pistilli aut si cujus alterius dicitur circumvolutio, cum sermo in idem revolvitur, quemadmodum illic Theaetetus jubet assentiri rectae opinioni eum, qui rectam habet opinionem. Scytalam interpres vertit scuticam, qum Plato loquatur de loro, quod surculo circumvoluitur.

Index Adagiorum