II. 8. Servatori tertius. i

Τὸν τρίτον τῷ σωτῆρι, id est Tertium servatori. Proculus Diadochus in commentario De tribus animi partibus juxta Platonis divisionem deque quatuor virtutum generibus usurpavit adagium hoc, his quidem verbis : Ἀλλὰ τούτων διαλυθέντων καὶ τῶν τῆς ψυχῆς μερῶν κατ᾿ οὐσίαν διακριθέντων τὸ τρίτον τῷ σωτῆρι, φασί, id est Sed his dissolutis animique partibus juxta suam rationem distinctis tertium servatori, quod aiunt. Sentit autem Proculus absolutis duobus restare tertium, videlicet quo pacto quatuor virtutes ad treis illas animi parteis possint referri. Proculus videtur Platonem imitatus in Charmide : Πάλιν τοίνυν, ἦν δ᾿ ἐγώ, τὸ τρίτον τῷ σωτῆρι ὥσπερ ἐξ ἀρχῆς ἐπισκεψώμεθα, id est Rursum igitur, inquam, tertium sospitatori velut ab initio consideremus. Eodem allusisse videtur, licet tectius, libro De legibus III : Ὁ δὲ τρίτος σωτὴρ ὑμῖν ἔτι σπαργῶσαν καὶ θυμουμένην τὴν ἀρχὴν ὁρῶν, οἷον ψάλλιον ἐνέβαλεν αὐτῇ τὴν τῶν ἐφόρων δύναμιν, id est Porro tertius vobis servator videns principatum adhuc frementem et animosum ceu psallium injecit illi ephororum potentiam. Sentit Lacedaemoniorum rempublicam tribus modis fuisse temperatam, ne erumperet in tyrannidem : Primum addita altera familia, ex qua reges creari liceret ; nam initio ex una tantum fas erat. Deinde nobilium ac principum potentiae opposita vigintiocto seniorum auctoritas, quae in gravissimis negotiis regiae par habebatur. Postremo quimque ephororum magistratus, cui rex parere cogebatur. Haec autem omnia putat numinis providentia fuisse procurata ad civitatis incolumitatem eoque dicit tertius servator. Sumptum est adagium ex Isthmiorum hymno sexto Pindari, apud quem de tertio Jovis sospitatoris calice legimus ad hunc modum : Εἴη δὲ τρίτον / Σωτῆρι πορσαίνοντας Ὀλυμπίῳ Αἴγιναν κατασπένδειν μελιφθόγγοις ἀοιδαῖς, subaudi κρατῆρα. Quorum carminum haec ferme mens est : Optat Pindarus, ut aliquando vincat Olympia Aeginensis, quo contingat tertium miscere calicem sospitatori Jovi, non sine laudibus tum ipsius victoris, tum Jovis Olympii. Craterem autem intellegit aut simpliciter eum, qui sumitur in conviviis victorialibus, aut κρατῆρα τῶν ᾠδῶν, id est calicem cantionum, quemadmodum alibi : Γλυκὺς κρατὴρ ἀγαφθέγκτων ἀοιδᾶν, id est Dulcis calix vocalium cantionum. Quo quidem loco Pindaricus interpres ostendit antiquitus fuisse morem, ut in conviviis primus calix misceretur Jovi Olympio, secundus heroibus, tertius Jovi servatori. Testem hujus rei citat Sophoclem ἐν Ναυπλίῳ :

Ζεῦ παυσίλυπε καὶ Διὸς σωτηρίου

Σπονδὴ τρίτου κρατῆρος,

id est

Curarum ademptor Juppiterque et tertii

Libatio scyphi sospitatoris Jovis.

Citat et Aeschylum in Epigonis : Λοιβὰς Διὸς μὲν πρῶτον ὡραίου γάμου Ἥρας τε, εἶτα τὴν δευτέραν γε κρᾶσιν ἥρωσι νέμω, εἶτα τρίτον Διὸς τοῦ σωτῆρος εὐκταίαν λίβα, id est Libationes primum quidem Jovis tempestivarum nuptiarum Junonisque, deinde secundum poculum heroibus tribuo, deinde tertio loco Jovis sospitatoris optabilem stillam. Addit autem hunc calicem σωτῆρος appellatum, quod hucusque potatio citra ebrietatem animique noxam consisteret. Ultra quem si quis progressus esset, jam ad libidinem intemperantiamque res vergere videretur juxta illud apud Apuleium Asclepiadis dictum existimantis primum craterem pertinere ad sitim, secundum ad voluptatem, tertium ad ebrietatem, quartum ad insaniam. Hunc autem eundem Διὸς σωτῆρος calicem appellant τέλειον, sive quod in hunc desineret bibendi modus, sive quod hic numerus inter omneis absolutissimus esse putatur, ut cui adsit et initium et medium et finis ; eoque rebus divinis potissimum accommodatur et a Platone refertur ad animum utpote divinum et ob id ternione constantem. Ne id quidem theologica ratione vacat, quod primam et ultimam pateram Jovi dicarint, mediam semideis. Primum enim heroibus medius locus competebat, vel quod juxta Platonis sententiam mediae conditionis essent inter summos illos deos, οἳ Ὄλυμπον ἔχουσιν, ut inquit Homerus, quos Plato mentes autumat esse nullis obnoxias corporibus, et inter nos corporibus oneratos et ob id affectibus mortique obnoxios. Daemonibus enim Platonici tribuunt corpora, tametsi non ejusmodi, qualia sunt nostra, verum aerea ; cujus opinionis se fuisse testatur et divus Aurelius Augustinius in libello De natura daemonum et alias aliquoties. Vel quod juxta poetarum fabulas semidei compositae mediaeque sunt originis, ex altero parente deo, altero homine, velut Hercules ex Alcmena et Jove, Castor et Pollux ex Leda et Jove. Porro Jovem intelligunt mentem illam summam omnia simul complectentem, ut idem et initium et finis sit omnium ; eamque ob causam ab hoc auspicabantur potationem et in eundem finiebant. Meminit Jovis sospitatoris non semel Aristophanes in Pluto, velut hoc loco :

Τὸν οὖν Δία τὸν σωτῆρα καὐτός μοι δοκῶ

Χαίρειν ἐάσας ἐνθάδ᾿ αὐτοῦ καταμένειν,

id est

Mihi itaque visum, sospitatorem Jovem ut

Valere sinam atque hoc permaneam posthac loco.

Tradit interpres templum Athenis fuisse τοῦ Διὸς σωτῆρος, quem eundem quidam ἐλευθέριον appellant. Διὸς σωτῆρος mentionem facit Athenaeus in Dipnosophistis, libro secundo, addens olim fuisse morem, ut cibis appositis mox vinum indilutum infunderetur, quo nimirum declararent, quanto vis esset boni dei. Deinde cum suo quisque arbitrio diluisset, nomen Jovis servatoris praefabantur, innuentes ita temperatum vinum tuto citraque noxam bibi. At idem libro undecimo propemodum docet et post coenam a lotis manibus inferri solere calicem Jovis servatoris, qui idem fuerit cum eo, qui dictus est ἀγαθοῦ δαίμονος, Diphilum adducens auctorem, qui scripserit in Sapphone :

Ἀρχίλοχε, δέξαι τήνδε τὴν μετανιπτρίδα

Μεστὴν Διὸς σωτῆρος ἀγαθοῦ δαίμονος,

id est

Archiloche, sumito hanc tibi metaniptridem

Plenam Jovis soteris optimi dei.

Adagio licebit uti, cum significabimus nos ad id, quod in negotio postremum ac praecipuum est, accedere. Prius quam finem faciam, illud admonere libet, ex Pindari verbis eundem videri Jovem Olympium ac Sospitatorem. Plutarchus Convivialium quaestionum decade quinta de tribus his calicibus loquitur, ni fallor : Οὐδὲ γὰρ θεῷ θύοντες πᾶσι τοῖς ἄλλοις θεοῖς, μάλιστα καὶ σὺν ναοῖς καὶ βωμοῖς κατευχόμεθα, ἀλλὰ τριῶν κρατήρων κιρναμένων τοῖς μὲν ἀπὸ τοῦ πρώτου σπένδομεν, τοῖς δὲ ἀπὸ τοῦ δευτέρου, τοῖς δὲ ἀπὸ τοῦ τελευταίου· φθόνος γὰρ ἔξω θείου χοροῦ ἵσταται, id est Neque enim cum deo rem divinam facimus, reliquis omnibus deis, maxime cum templis et aris vota facimus, sed tribus crateribus mixtis aliis de primo libamus, aliis de secundo, aliis ex ultimo ; nam invidia stat extra chorum divinum. Meminit hujus rei et decade septima, demonstrans, cum uni sacrificabatur deo, omnibus simul vota fieri, sed non nominatim.

Index Adagiorum