II. 7. Felix qui nihil debet. xcviii

Εὐδαίμων ὁ μηδὲν ὀφείλων, id est Felix qui nihil debet. Sententia Graecis celebrata, quam facile bis veram dicet qui periculum fecerit, quid sit aere alieno obstrictum esse. Qui non sit expertus, is Plutarchi commentarium evolvat De vitandis usuris quamque sit miserum debere facile cognoscet. Quid enim calamitosius quam toties erubescere, toties perfricare faciem, fugitare, latitare, mentiri, dissimulare, nunc supplicem agere, nunc flagitare, palam appellari, vitari, notari digito, breviter nunquam tui juris esse ? Nam haec cumque his multa alia incommoda secum adfert aes alienum. Extat in hanc sententiam epigramma Graecum hujusmodi, titulo Automedontis :

Εὐδαίμων πρῶτον μὲν ὁ μηδενὶ μηδὲν ὀφείλων,

Εἶτα δ᾿ ὁ μὴ γήμας, τὸ τρίτον ὅστις ἄπαις.

Ἢν δὲ μανεὶς γήμῃ τις, ἔχει χάριν, ἢν κατορύξῃ

Εὐθὺς τὴν γαμετὴν προῖκα λαβὼν μεγάλην.

Ταῦτ᾿ εἰδὼς σοφὸς ἴσθι. Μάτην δ᾿ Ἐπίκουρον ἔασον

Ποῦ τὸ κενὸν ζητεῖν καὶ τίνες αἱ μονάδες. Id est

Qui nulli debet, fortunatissimus ille est,

Proximus huic coelebs, tertius orbus erit.

Quod si quis demens uxorem duxerit, illi

Haec ita res demum commoda grata feret,

Eveniat si sors, ut grandi dote recepta

Protinus uxorem deferat in tumulum.

Haec doctus sapias. Epicurum quaerere frustra,

Qua sit inane, sinas, quaeque sient monades.

Plutarchus in libello, cui titulus Περὶ τοῦ μὴ δεῖν δανείζεσθαι, scribit Persis duo fuisse peccata : primum debere, proximum mentiri. Nam ea judicabant cohaerere, quod qui sunt obaerati, saepius cogantur mentiri. Quod autem refert Plutarchus, est apud Herodotum libro primo.

Index Adagiorum