II. 7. Nunquam enim meos boves abegerunt nec equos. xcvii

Οὐ γὰρ πώποτ᾿ ἐμὰς βοῦς ἤλασαν οὐδὲ μὲν ἵππους, id est

Non enim equos unquam mihi subduxere bovesve.

Proverbiali figura videtur olim usurpatum pro eo, quod est Nunquam me laeserunt aut affecerunt injuria, cum negamus nobis esse causam, cur illum aut illum odisse debeamus. Plutarchus in commentario De vitanda usura  : Καὶ ταῦτα μή με οἴεσθε λέγειν πόλεμον ἐξενηνοχότα πρὸς τοὺς δανειστάς· οὐ γὰρ πώποτ᾿ ἐμὰς βοῦς ἤλασαν οὐδὲ μὲν ἵππους, id est Neque vero me existimetis haec dicere, quod bellum mihi sit cum usurariis. Nunquam etenim vel equos mihi subduxere bovesve. Id est : Nunquam quicquam mei abstulerunt. Id quo longius traducetur a simplici sermone, hoc magis erit proverbiale. Sumptum est autem ex Iliados Homericae libro primo, ubi Achilles contendens cum Agamemnone negat sibi causam esse, quamobrem cum Trojanis bellum suscipiat, nisi ut illi morem gerat :

Οὐ γὰρ ἐγὼ Τρώων ἕνεκ᾿ ἤλυθον αἰχμητάων

Δεῦρο μαχησόμενος, ἐπεὶ οὔ τί μοι αἴτιοί εἰσιν·

Οὐ γὰρ πώποτ᾿ ἐμὰς βοῦς ἤλασαν οὐδὲ μὲν ἵππους,

Οὐδέποτ᾿ ἐν Φθίῃ ἐριβώλακι βωτιανείρῃ

Καρπὸν ἐδηλήσαντο. Id est

Haud ego Trojugenum huc accessi nomine, quo cum

His bellum gererem, neque enim sum laesus ab istis.

Nunquam etenim vel equos mihi subduxere bovesve

Nec Phthies unquam segetumque virumque feracis

Sunt populati agros.

Dictum est autem ex antiqui seculi ritu, quo cum vita mortalium adhuc esset pastoralis, prima belli causa erant abacta pecora, quemadmodum eleganter indicat Homerus Iliados Σ depingens Achillis clypeum :

Τοῖσι δ᾿ ἔπειτ᾿ ἀπάνευθε δύο σκοποὶ εἵατο λαῶν,

Δέγμενοι ὁππότε μῆλα ἰδοίατο καὶ ἕλικας βοῦς.

Οἱ δὲ τάχα προγένοντο, δύω δ᾿ ἅμ᾿ ἕποντο νομῆες

Τερπόμενοι σύριγξι, δόλον δ᾿ οὔ τι προνόησαν.

Οἱ μὲν τὰ προϊδόντες ἐπέδραμον, ὦκα δ᾿ ἔπειτα

Τάμνον δ᾿ ἀμφὶ βοῶν ἀγέλας καὶ πώεα καλὰ

Ἀργεννῶν ὀΐων, κτεῖνον δ᾿ ἐπὶ μηλοβοτῆρας.

Et reliqua quae sequuntur. Quos versus ne quis omnino contemptos queratur, ita vertimus :

Dehinc procul his speculatores populi unus et alter

Observant, si fors videant oviumve boumve

Agmina. At haec confestim adsunt, quae pone sequuntur

Pastores duo demulcentes pectora cannis,

Ignari fraudis. Contra illi ex composito mox

Accurrunt, armenta boum niveosque bidentum

Concidere greges, caesis pastoribus ipsis.

Index Adagiorum