II. 7. Non decet principem solidam dormire noctem. xcv

Inter pleraque Homeri carmina, quae quondam proverbiorum vice celebrata fuisse testatur Macrobius, illud vel praecipue annumerarim, quod est Iliados libro secundo :

Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα,

id est

Haud dignum duce

id est,

noctem dormire per omnem.

Admonet paroemia vigilantiam ac sollicitudinem maxime convenire principibus, ut qui tantam negotiorum sarcinam sustineant humeris. Unde et Vergilius Aeneam suum aliis dormientibus aut voluptati indulgentibus aut vigilantem facit aut certe excitat fingitque cogitabundum, sobrium et de futuris agitantem animo :

At pius Aeneas per noctem plurima volvens.

Et rursum :

Aenea, potes hoc sub casu ducere somnos ?

Atque iterum : Vigilasne deum gens, / Aenea ? Vigila. Hujus rei praeclarum exemplum praebuit Epaminondas ille dux Thebanus. Siquidem cum Thebani cives festis quibusdam diebus solutius compotationibus indulgerent licentiusque voluptatibus fruerentur, ille solus vigil ac sobrius arma lustrabat et urbis obambulabat moenia. Rogatus, cur id faceret, respondit se νήφειν καὶ ἀγρυπνεῖν, ὅπως ἐξῇ τοῖς ἄλλοις μεθύειν καὶ καθεύδειν, id est sobrium esse ac vigilare, quo reliquis liceret temulentos esse ac dormire, quemadmodum refert Plutarchus in libello Adversus ducem imperitum. Porro quae modo retulimus ex Homero, dicuntur ad Agamemnonem sub persona somnii Nestoris speciem imitantis. Integrum carmen sic habet :

Εὕδεις, Ἀτρέος υἱὲ δαΐφρονος ἱπποδάμοιο;

Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα,

Ὧι λαοί τ᾿ ἐπιτετράφαται καὶ τόσσα μέμηλε,

id est

Belligeri Atridae proles, dormisne, Agamemnon ?

Perpetuam noctem dormire haud principe dignum est,

Cui populi commissi et tanta negotia curae.

Eundem caeteris dormientibus solum vigilantem facit Iliados K :

Ἄλλοι μὲν παρὰ νηυσὶν ἀριστῆες

Παναχαιῶν Εὗδον παννύχιοι μαλακῷ δεδμημένοι ὕπνῳ·

Ἀλλ᾿ οὐκ Ἀτρείδην Ἀγαμέμνονα, ποιμένα λαῶν,

Ὕπνος ἔχε γλυκερὸς πολλὰ φρεσὶν ὁρμαίνοντα,

id est

At reliqui Danaum proceres noctem usque per omnem

Dormibant placido correpti membra sopore ;

At non Atridem pastorem Agamemnona plebis

Somnus habet dulcis versantem pectore multa.

Consimilem ad modum Jovem vigilantem facit Iliados secundo :

Ἄλλοι μέν ῥα θεοί τε καὶ ἀνέρες ἱπποκορυσταὶ

Εὗδον παννύχιοι, Δία δ᾿ οὐκ ἔχε νήδυμος ὕπνος,

Ἀλλ᾿ ὅ γε μερμήριζε κατὰ φρένας,

id est

Tum reliquos omneis divosque virosque tenebat

Pernox somnus, at insomnis Saturnius unus

Pectore sollicito volvebat.

Narrat Plutarchus in eodem commentario, quem modo citavimus, quiddam nec alienum ab hac paroemia nec indignum memoratu, nimirum regi Persarum hunc fuisse morem, ut semper ununquempiam haberet cubicularium, cui hoc muneris erat mandatum, ut mane regium thalamum ingressus his verbis illum expergefaceret : Ἀνάστα, ὦ βασιλεῦ, καὶ φρόντιζε πραγμάτων, ὧν σε φροντίζειν ὁ Μεσορομάσδης ἠθέλησε, id est Surge, rex, ac negotia cura, quae te Mesoromasdes curare jussit. Quod si quis princeps eruditus sit ac prudens, huic nihil opus fuerit ejusmodi cubiculario monitore, sed ipsa ratio semper in pectore tale quiddam insonabit : Φρόντιζε et Οὐ χρὴ παννύχιον. Plato septimo De legibus libro multis modis vigilantiam commendat, maxime in principe. Ejus verba subscribam : Ἐγρηγορότες δὲ ἄρχοντες ἐν πόλεσιν νύκτωρ φοβεροὶ μὲν κακοῖς, πολεμίοις τε ἅμα καὶ πολίταις, id est Principes, qui noctu vigilant in civitatibus, malis sunt formidabiles, civibus pariter et hostibus. Ac paulo superius eodem in loco : Καθεύδων γὰρ οὐδεὶς οὐδενὸς ἄξιος, id est Nullus enim dormiens alicujus est rei. Dormiunt autem qui oscitanter agunt, quibus interdum succedit, sed raro. Proin recte Pindarus Olymp. X. : Ἄπονον δ᾿ ἔλαβον χάρμα παῦροι τινες, id est Gaudium citra laborem pauci quidam assecuti sunt.

Index Adagiorum