II. 7. Fulgur ex pelvi. xc

Ἀστραπὴ ἐκ πυέλου, id est Fulgur ex pelvi. De minis inanibus eorum, qui laedere non queant. Fulgor enim, qui fulguris imitatione quadam e vasculorum nitentium vibratione aut ex aquis redditur, nocendi vim nullam habet, pueros modo territat. Habentur et hodie specula quaedam, quae vibrata ad solem fulgur imitantur ; verum id fulmen non est, quod Montes ac maria percutiat, ut inquit Plinius. Paroemiam recenset Diogenianus. Ad quam allusit Augustinus, aut si quis alius est auctor, in libro De quimque haeresibus : Non nos hostium turba, non bellantium revocet forma, non quasi vitrea fulgentia terreant arma ; quanquam legendum opinor vitra.

Index Adagiorum