I. 2. Festo die si quid prodegeris. lxix

Plautus in Aulularia sub persona senis Euclinonis :

Festo die si quid prodegeris,

Profesto egere liceat, nisi peperceris.

Schema proverbiale. Admonet autem, ne in sumptibus sollemnibus ita profusi simus, ut non suppetat quo feramus quotidianos. Nam festi dies vel sacris offerendis, vel diurnis epulationibus, vel ludis in honorem deorum, vel feriis observandis celebrabantur : profesti ad rei privatae, publicaeque administrationem concedebantur. Accommodabitur non perperam et in eos, qui juvenes rem prodigunt, esurituri senes, quive intempestive profundunt, postea desideraturi.

Index Adagiorum