II. 7. Promeri canes. lxxxviii

Προμέρου κύνες, id est Promeri canes. Dici solitum, ubi quis novo casu poenas daret iis, quos aliquando laesisset. Promerus regius quidam minister fuit. Is Euripidem tragicum poetam supra modum exosum habebat, delatus ab eodem aliquando nescio quo nomine apud regem. Quare postea canes quosdam feros in poetam solvit, a quibus ille devoratus interiit. Proinde quoties potens quispiam offensus aliquos subornat submittitque, qui tibi negotium facessant, tempestive dixeris : Προμέρου κύνες. Convenit cum illo, quod alio dictum est loco : Κυνὸς δίκην, id est Canis vindictam. Recensetur a Diogeniano.

Index Adagiorum