II. 7. Una lavabor. lxxxv

Παραλοῦμαι, id est Una lavabor. Dici consuevit, ubi quis insinuat se in societatem alterius aut ubi quis admittit aliquem in societatem, uti qui pauperior est, sumptum effugiat. Suidas ait olim fuisse morem, ut divites una cum pauperibus lavarent, ut, quibus propria supellex strigilum, spongiarum, guttorum atque id genus rerum non esset, divitum uterentur supellectile. Citat idem Aristophanem ex Anagyro : Ἀλλὰ πάντας χρὴ παραλοῦσθαι καὶ τοὺς σπόγγους ἐᾶν, id est Verum oportet omneis una lavare ac spongias omittere. Tanquam hoc commoditatis laturi sint tenues, si cum divitibus balneum ingrediantur, ut spongiis suis parcant. Unde mihi videtur non inconcinne dici posse, ubi quis leviculam aliquam commoditatem, quam citra suum incommodum praestat, perinde ut ingens beneficium imputat. Veluti si cardinalis inanem titulum familiaritatis largiatur alicui, nihil ipsi nociturum, qui concedit, profuturum nonnihil ei, qui accipit, recte dicetur παραλοῦσθαι. Quidam codex habet παραδύομαι, velut una mergor.

Index Adagiorum