II. 7. Praesens abest. lxxxiv

Παρὼν ἀποδημεῖ, id est Praesens peregrinatur. In eum dicendum, qui non animadvertit ea quae dicuntur, cogitatione aliis in rebus occupata. Unde quos jubemus attentos esse, iis sic loqui solemus : Hic estote et Hoc agite et Adeste animis, hodieque vulgo dicunt cogitatione peregrinantem domi non esse, sed foris. Terentius in Eunucho :

Cum isto milite praesens absens ut sies,

id est corpore quidem praesens, caeterum animo semota. Contra qui amant, absentes praesentes sunt, veluti de Didone Vergilius in quarto : Absens absentem auditque videtque. Theodoritus Cyrenensis Therapeutices libro primo ex Heraclito Ephesio adducit : Ἀξύνετοι ἀκούσαντες κωφοῖς ἐοίκασι· φάτις αὐτοῖσι μαρτυρεῖ παρεόντας ἀπεῖναι, id est Stolidi, cum audierint, surdis sunt adsimiles ; testatur proverbium illos praesentes abesse. Item Aristophanes in Equitibus :

Πρός τε τὸν λέγοντ᾿ ἀεὶ

Κέχηνας, ὁ νοῦς δέ σου παρὼν ἀποδημεῖ,

id est

Tu semper inhias ad loquentes, caeterum

Animus peregre est, mensque tua praesens abest.

Index Adagiorum